OPOTON

OPOTON
OPOTON
Palaestinae oppid. Ptol. quod Chrysorrhoâ amne irrigatur. Opotane urbis memoria est in Concil. Chalcedonensi, Eupoton mavult legi Salmas. qui nomen hoc urbis apud multos Auctores se reperisse, ait. Sic vero dicta sit ab illis riguis amnis Chrysorrhoae, quibus fecunda est, quasi ἐυπότιςτος. Plin. l. 5. c. 18. Iungitur ei (Iudaeae) latere Syriae Decapolitana regio, a numero oppidorum, in quo non omnes eadem observant. Plurimi tamen Damascon, Eupoton (uti legit Salmasius, pro Opoton) riguis ex amne Chrysorrhoa sertilem, Philadelphiam, Rhaphanam, omnia in Arabiam reintldentia. Verum nec Eupotos alibi occurrit, et Solin. c. 36. eam urbem omisit. Ipse Plin. loc. cit. Decapolitanam regionem a numero oppidorum dictam scribit eaque oppida recenset, sed undecim pro decem in eo censu reperiuntur: Damascus, Opoton, Philadelphia, Rhaphanea, Scythopolis, Gaddara, Hippos, Dion, Pella, Galasa, Canatha. Forsan itaque Opoton, non nomen fuerit distinctae urbis, sed Plin. scripserit Damascum Eupoton, epithetô hoc ei adiunctô. In Graecis, unde illa translulit, videtur reperisse, εὔποτον ταῖς ὀχετείαις τοῦ Χιυσοῤῥόα ποταμοῦ. Quod ille sic accepit, quasi Δαμασκὸς ἔυποτος, cum adiuncto vel epitheto diceretur, ad discrimen alterius cuiusdam Damasci, hoc indubitatum; atqui ἔυποτος idem quod ἐυπότιςτος, irrigua et rivis bene satura. Chrysorrhoas enim amnis, qui totus fere in rigua et rivorum deductiones convertebatur, Damascum praecipue rigabat et ἔυποτον reddebat atque inde nomen potius nactus videtur, quod damascum fertilem redderet, quam quod aurô flueret. De uno certe oppido tantum loqui Plinium, ex verbis eius manifestum est, Damascum Eupoton riguis amnis Chrysorrhoae ferti, lem. Fertiles namque dixisset: cum satis constet Damascum praecipue riguis illius amnis fertilem esse, in eo Urbium numero. Vide Salmas. ad Solin. p. 617.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Avel·lí Artís-Gener — Avel·lí Artís i Gener (Barcelona, 28 de mayo de 1912 – 7 de mayo de 2000) fue un periodista, escritor, caricaturista, escenógrafo, enigmista, director artístico de publicidad y corrector español. Utilizaba el seudónimo Tísner, o bien sus dos… …   Wikipedia Español

  • Ucronía — La ucronía es un género literario que también podría denominarse novela histórica alternativa, y que se caracteriza porque la trama transcurre en un mundo desarrollado a partir de un punto en el pasado en el que algún acontecimiento sucedió de… …   Wikipedia Español

  • CHRYSORRHOAS — Syriae fluv. per Damascum, et eius agrum fluens, Pharpar Ebraeis, Adegele, teste Belloniô. Sic et Pactolus a veteribus dictus ob arenas, quasdefert, aureas. Sunt alii duo huius nominis, unus in Bithynia, alter in Themiscyra regione. Salmasio… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”